- CORONA Oblationis
- CORONA Oblationisin Roman. Ecclesia, dicitur panis bedictus, in modum Coronae seu formâ rotundâ confectus: quâ panes gradiles olim fuisse, dicemus infra. Vide et infra in Oblata. In eadem Communione, Coronam de Racemis, quam annuatim debebant Abbates et Conventus Humolariensis, memorat Charta Ludovici Galliae Regis A. C. 1223. apud Car. du Fresne. Ut de Corona linea Laicorum Militum, quatum mentio in Constitut. Petri Episcop. Ruthenensis, Legati Apostolici ut vocant, in Cypro A. C. 1313. de Coronis cum delphinis et liliis, de quibus Car. du Fresne in Descr. S. Sophiae num. 48. de variis monetis Francicis, quibus Corona expressa, inter quas eminent Denarii aurei cum corona, Gall. Deniers d'or fin a la couronne, et simpliciter Couronnes et Couronnes de France Froissardo Tom. VI. capp. 26. 64. 66. sub Carolo VI. cusis etc. nihil addam. Non tamen omittendae, Coronae, quae apud Vitruv. l. 3. c. 3. subiciebantur cameris, tenuis subtilisque operis, ac aliquando ex cupro, aliquando ex marmore Cretico producebantur, et modo purae, modo caelatae fiebant: Quem ornatum cum laquearibus quidam male confuderunt; cum trullissatis politisque cameris subiceretur. Υ῾ποχάρτωσις dici istiusmodi Coronarium opus quibusdamvidetur, Ep. 6. Pontific. idque a chartae tenuitate ac subtilitate, et idem esse, quod ὑποπλάκωσις. Aliud tamen sentit Salmas. quem vide omnino ad Vopisc. in Aureliano, c. 46. ut et Philandrum ad Vitruvium, ac infra voce Gypsum, item Hypochartosis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.